Fundar 1224 Resultados para: Mensura Promissa Terra
non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israël absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt (Liber Iosue 11, 22)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (Liber Iosue 13, 3)
ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (Liber Iosue 13, 4)
hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël (Liber Iosue 14, 1)
sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)
nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis (Liber Iosue 14, 15)
et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Jordanem (Liber Iosue 17, 5)
filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)
etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuæ quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim (Liber Iosue 17, 8)
nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed cœpit Chananeus habitare in terra ista (Liber Iosue 17, 12)
ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Liber Iosue 17, 15)