Mosaico decorativo

Fundar 1224 Resultados para: Mensura Promissa Terra

  • habitavit itaque Israël in terra Amorrei (Liber Numeri 21, 31)

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)

  • et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum (Liber Numeri 26, 10)

  • filii Juda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan (Liber Numeri 26, 19)

  • istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas (Liber Numeri 26, 53)

  • et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israël et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino (Liber Numeri 32, 22)

  • si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)

  • audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)

  • sin autem nolueritis interficere habitatores terræ qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceæ in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ (Liber Numeri 33, 55)

  • præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)

  • contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga æquali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana (Liber Numeri 35, 5)

  • tres erunt trans Jordanem et tres in terra Chanaan (Liber Numeri 35, 14)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina