Fundar 1477 Resultados para: Mea
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret (Liber Proverbiorum 1, 24)
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis (Liber Proverbiorum 1, 25)
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te (Liber Proverbiorum 2, 1)
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis (Liber Proverbiorum 4, 2)
nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea (Liber Proverbiorum 4, 3)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitæ (Liber Proverbiorum 4, 10)
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 4, 20)
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiæ meæ inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 5, 1)
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam (Liber Proverbiorum 5, 13)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)