Fundar 1116 Resultados para: Mar
in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset (Liber Isaiae 39, 1)
cantate Domino canticum novum laus ejus ab extremis terræ qui descenditis in mare et plenitudo ejus insulæ et habitatores earum (Liber Isaiae 42, 10)
hæc dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam (Liber Isaiae 43, 16)
non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Liber Isaiae 43, 24)
utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et justitia tua sicut gurgites maris (Liber Isaiae 48, 18)
ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi (Liber Isaiae 49, 12)
quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)
numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati (Liber Isaiae 51, 10)
ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum (Liber Isaiae 51, 15)
impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Liber Isaiae 57, 20)
tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi (Liber Isaiae 60, 5)
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)