Fundar 504 Resultados para: Manus
oculi mei languerunt præ inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas (Liber Psalmorum 87, 10)
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua (Liber Psalmorum 88, 14)
manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum (Liber Psalmorum 88, 22)
quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt (Liber Psalmorum 94, 5)
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuæ ejus et oves manus ejus (Liber Psalmorum 94, 7)
et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos (Liber Psalmorum 105, 41)
et sciant quia manus tua hæc tu Domine fecisti eam (Liber Psalmorum 108, 27)
manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo (Liber Psalmorum 113, 15)
et levavi manus meas ad mandata quæ dilexi et exercebar in justificationibus tuis (Liber Psalmorum 118, 48)
joth manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua (Liber Psalmorum 118, 73)
fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi (Liber Psalmorum 118, 173)
quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Liber Psalmorum 124, 3)