Mosaico decorativo

Fundar 3552 Resultados para: Man

  • cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit (Liber Iudicum 13, 12)

  • dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quæ locutus sum uxori tuæ abstineat se (Liber Iudicum 13, 13)

  • dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris (Liber Iudicum 13, 15)

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)

  • cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)

  • et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)

  • cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat (Liber Iudicum 14, 9)

  • ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum jurate respondit mihi quod non me occidatis (Liber Iudicum 15, 12)

  • inventamque maxillam id est mandibulam asini quæ jacebat arripiens interfecit in ea mille viros (Liber Iudicum 15, 15)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina