Fundar 3552 Resultados para: Man
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam (Liber Deuteronomii 12, 18)
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum (Liber Deuteronomii 13, 9)
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 14, 25)
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)
sed dabis ei nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quæ manum miseris (Liber Deuteronomii 15, 10)
non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus ejus quod immolatum est vesperi in die primo mane (Liber Deuteronomii 16, 4)
et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua (Liber Deuteronomii 16, 7)
et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 10)