Fundar 3552 Resultados para: Man
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet (Evangelium secundum Matthaeum 26, 23)
tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
dixitque illi Jesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Jesum et tenuerunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Marcum 1, 3)