Fundar 567 Resultados para: Locutus
qui dixit eis cujus figuræ et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hæc (Liber II Regum 1, 7)
rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei hæc dicit rex festina descende (Liber II Regum 1, 11)
locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
et locutus est ei hæc dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israël a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 16)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est (Liber II Regum 2, 22)
dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo (Liber II Regum 6, 12)
porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)
Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis (Liber II Regum 8, 1)
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)
at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël (Liber II Regum 9, 12)
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)
