Fundar 905 Resultados para: Lie
et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)
missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent (Liber Esther 3, 13)
omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis (Liber Iob 14, 1)
quid est homo ut inmaculatus sit et ut justus appareat natus de muliere (Liber Iob 15, 14)
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos (Liber Iob 15, 19)
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Liber Iob 19, 13)
inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum (Liber Iob 19, 15)
numquid justificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere (Liber Iob 25, 4)
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduæ illius non plorabunt (Liber Iob 27, 15)
numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam (Liber Iob 31, 3)
si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum (Liber Iob 31, 9)