Mosaico decorativo

Fundar 2001 Resultados para: Lia

  • exemplar epistulæ quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores ejus Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem (Liber Esdrae 5, 6)

  • nunc ergo Tatannai dux regionis quæ est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis (Liber Esdrae 6, 6)

  • igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii ejus secundum quod præceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt (Liber Esdrae 6, 13)

  • a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)

  • et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)

  • et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)

  • hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone (Liber Esdrae 8, 1)

  • adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)

  • vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina