Fundar 2001 Resultados para: Lia
Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)
Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)
Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum (Prophetia Danielis 13, 2)
parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. (Prophetia Danielis 13, 3)
Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)
Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)