Fundar 128 Resultados para: Levitæ Levitarum

  • et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datæ et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant (Liber Nehemiae 13, 10)

  • igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo (Liber Nehemiae 13, 30)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)

  • sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)

  • sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)

  • et erunt eis primitiæ de primitiis terræ sanctum sanctorum juxta terminum Levitarum (Prophetia Ezechielis 48, 12)

  • de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Juda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit (Prophetia Ezechielis 48, 22)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina