Mosaico decorativo

Fundar 341 Resultados para: Legem Mosi

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israël (Liber Nehemiae 13, 3)

  • hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat (Liber Thobis 1, 8)

  • et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)

  • vade et congrega omnes Judæos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter jejunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo (Liber Esther 4, 16)

  • suscipe ex ore illius legem et pone sermones ejus in corde tuo (Liber Iob 22, 22)

  • quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus (Liber Iob 28, 26)

  • dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via (Liber Psalmorum 24, 8)

  • quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit (Liber Psalmorum 24, 12)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina