Mosaico decorativo

Fundar 2003 Resultados para: Lege Domini

  • et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant (Liber I Regum 7, 45)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)

  • tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion (Liber I Regum 8, 1)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)

  • factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini (Liber I Regum 8, 10)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (Liber I Regum 8, 11)

  • voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 17)

  • confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 20)

  • et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)

  • stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum (Liber I Regum 8, 22)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina