Fundar 452 Resultados para: Lar
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)
sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ et adulescentularum non est numerus (Canticum Canticorum 6, 7)
adiuro vos filiæ Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Canticum Canticorum 8, 4)
fuge dilecte mi et adsimilare capreæ hinuloque cervorum super montes aromatum (Canticum Canticorum 8, 14)
nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum (Liber Sapientiae 1, 12)
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)
aut avis quæ transvolat in ære nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris ærem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius (Liber Sapientiae 5, 11)
clara est et quæ numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quærunt illam (Liber Sapientiae 6, 13)
quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (Liber Sapientiae 6, 17)
anni cursus et stellarum dispositiones (Liber Sapientiae 7, 19)
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)
est enim hæc speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior (Liber Sapientiae 7, 29)