Mosaico decorativo

Fundar 27 Resultados para: Labore

  • hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit (Liber Sapientiae 9, 16)

  • et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat (Liber Sapientiae 15, 8)

  • pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)

  • vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore (Liber Ecclesiasticus 13, 32)

  • et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti (Liber Isaiae 14, 3)

  • BETH ædificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore (Lamentationes 3, 5)

  • multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo ejus neque per ignem (Prophetia Ezechielis 24, 12)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina