Fundar 8031 Resultados para: Ló
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo (Liber Numeri 6, 11)
et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam (Liber Numeri 6, 14)
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum (Liber Numeri 6, 15)
quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum (Liber Numeri 6, 16)
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum (Liber Numeri 6, 18)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 6, 22)
loquere Aaron et filiis ejus sic benedicetis filiis Israël et dicetis eis (Liber Numeri 6, 23)
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris (Liber Numeri 7, 11)
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium (Liber Numeri 7, 13)
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum (Liber Numeri 7, 15)
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hæc est oblatio Naasson filii Aminadab (Liber Numeri 7, 17)
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium (Liber Numeri 7, 19)