Fundar 8031 Resultados para: Ló
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)
et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
amen dico vobis quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum qui potest capere capiat (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Jesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
ait illi Jesus si vis perfectus esse vade vende quæ habes et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Matthaeum 19, 21)
Jesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 24)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios (Evangelium secundum Matthaeum 20, 9)