Fundar 8031 Resultados para: Ló
ipse autem Johannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem ejus erat lucustæ et mel silvestre (Evangelium secundum Matthaeum 3, 4)
tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim (Evangelium secundum Matthaeum 4, 13)
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)