Fundar 8031 Resultados para: Ló
hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)
lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur (Liber Baruch 6, 38)
quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos (Liber Baruch 6, 39)
adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui (Liber Baruch 6, 40)
quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum (Liber Baruch 6, 41)
omnia autem quæ illis fiunt falsa sunt quomodo ergo æstimandum aut dicendum est esse illos deos (Liber Baruch 6, 44)
quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt (Liber Baruch 6, 49)
regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt (Liber Baruch 6, 55)
itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)
unde neque æstimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque judicium judicare neque benefacere hominibus (Liber Baruch 6, 63)
signa etiam in cælo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna (Liber Baruch 6, 66)
nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 68)