Fundar 8031 Resultados para: Ló
ad plagam quoque tabernaculi quæ respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro (Liber Exodus 36, 28)
quæ junctæ erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos (Liber Exodus 36, 29)
fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret (Liber Exodus 36, 33)
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit (Liber Exodus 36, 34)
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum (Liber Exodus 36, 35)
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii (Liber Exodus 36, 37)
fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (Liber Exodus 37, 1)
conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos ejus duos anulos in latere uno et duos in altero (Liber Exodus 37, 3)
et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam (Liber Exodus 37, 5)
fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine (Liber Exodus 37, 6)
fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem (Liber Exodus 37, 10)