Fundar 8031 Resultados para: Ló
in die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum exultationis residuo populi sui (Liber Isaiae 28, 5)
et spiritus judicii sedenti super judicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam (Liber Isaiae 28, 6)
omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus (Liber Isaiae 28, 8)
in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum (Liber Isaiae 28, 11)
quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Liber Isaiae 28, 19)
auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum (Liber Isaiae 28, 23)
non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo (Liber Isaiae 28, 27)
humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit (Liber Isaiae 29, 4)
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet (Liber Isaiae 29, 10)
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis (Liber Isaiae 29, 13)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur (Liber Isaiae 29, 14)
omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium (Liber Isaiae 30, 5)