Fundar 8031 Resultados para: Ló
et magicæ artis adpositi erant derisus et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia (Liber Sapientiae 17, 7)
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et ærem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (Liber Sapientiae 17, 9)
aut sonus validus præcipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos præ timore (Liber Sapientiae 17, 18)
digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari (Liber Sapientiae 18, 4)
cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)
suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio (Liber Sapientiae 18, 7)
resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium (Liber Sapientiae 18, 10)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est (Liber Sapientiae 18, 12)
omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit (Liber Sapientiae 18, 15)
tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati (Liber Sapientiae 18, 17)
visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent (Liber Sapientiae 18, 19)
impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit præsciebat enim et futura illorum (Liber Sapientiae 19, 1)