Fundar 8031 Resultados para: Ló
argentum electum lingua justi cor impiorum pro nihilo (Liber Proverbiorum 10, 20)
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus æquum voluntas ejus (Liber Proverbiorum 11, 1)
simplicitas justorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos (Liber Proverbiorum 11, 3)
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit (Liber Proverbiorum 11, 15)
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias (Liber Proverbiorum 11, 16)
clementia præparat vitam et sectatio malorum mortem (Liber Proverbiorum 11, 19)
bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis (Liber Proverbiorum 11, 27)
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane (Liber Proverbiorum 12, 9)
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem justus de angustia (Liber Proverbiorum 12, 13)
qui quod novit loquitur index justitiæ est qui autem mentitur testis est fraudulentus (Liber Proverbiorum 12, 17)
non contristabit justum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo (Liber Proverbiorum 12, 21)
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala (Liber Proverbiorum 13, 3)