Fundar 8031 Resultados para: Ló
quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt (Liber Psalmorum 30, 11)
muta fiant labia dolosa quæ loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione (Liber Psalmorum 30, 19)
abscondes eos in abdito faciei tuæ a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum (Liber Psalmorum 30, 21)
ego autem dixi in excessu mentis meæ projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meæ dum clamarem ad te (Liber Psalmorum 30, 23)
intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos (Liber Psalmorum 31, 8)
lætamini in Domino et exultate justi et gloriamini omnes recti corde (Liber Psalmorum 31, 11)
Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum (Liber Psalmorum 32, 10)
de cælo respexit Dominus vidit omnes filios hominum (Liber Psalmorum 32, 13)
de præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram (Liber Psalmorum 32, 14)
qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum (Liber Psalmorum 32, 15)
prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum (Liber Psalmorum 33, 14)
deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam (Liber Psalmorum 33, 15)