Mosaico decorativo

Fundar 8031 Resultados para: Ló

  • fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)

  • sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit (Liber Iosue 4, 10)

  • in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret (Liber Iosue 4, 14)

  • postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)

  • hæc autem causa est secundæ circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus (Liber Iosue 5, 4)

  • horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat (Liber Iosue 5, 7)

  • postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur (Liber Iosue 5, 8)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie abstuli obprobrium Ægypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem (Liber Iosue 5, 9)

  • defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)

  • cum autem esset Josue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum (Liber Iosue 5, 13)

  • cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (Liber Iosue 5, 15)

  • solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum (Liber Iosue 5, 16)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina