Fundar 486 Resultados para: Jesus
respondens autem Jesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
et increpavit Jesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri ejus (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
et ait ad illum Jesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
dixitque ei Jesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
ait ad illum Jesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
suscipiens autem Jesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Jesus vade et tu fac similiter (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
quam cum videret Jesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Jesus dicebat turbæ sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
et respondens Jesus dixit ad legis peritos et Pharisæos dicens si licet sabbato curare (Evangelium secundum Lucam 14, 3)