Fundar 349 Resultados para: Jesu Christo
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 26)
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis (Epistula ad Galatas 3, 27)
non est Judæus neque Græcus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 28)
evacuati estis a Christo qui in lege justificamini a gratia excidistis (Epistula ad Galatas 5, 4)
nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur (Epistula ad Galatas 5, 6)
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Epistula ad Galatas 6, 14)
in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed nova creatura (Epistula ad Galatas 6, 15)
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto (Epistula ad Galatas 6, 17)
gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 1, 2)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)