Fundar 2334 Resultados para: Israel Map
castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël a mense uno et supra et habebis summam eorum (Liber Numeri 3, 40)
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël (Liber Numeri 3, 41)
recensuit Moses sicut præceperat Dominus primogenitos filiorum Israël (Liber Numeri 3, 42)
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitæ mei ego sum Dominus (Liber Numeri 3, 45)
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël (Liber Numeri 3, 46)
pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii (Liber Numeri 3, 50)
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
præcipe filiis Israël ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo (Liber Numeri 5, 2)
feceruntque ita filii Israël et ejecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi (Liber Numeri 5, 4)
loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint (Liber Numeri 5, 6)
omnes quoque primitiæ quas offerunt filii Israël ad sacerdotem pertinent (Liber Numeri 5, 9)
