Mosaico decorativo

Fundar 2335 Resultados para: Israel Censu

  • audite me domus Jacob et omne residuum domus Israël qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva (Liber Isaiae 46, 3)

  • redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israël (Liber Isaiae 47, 4)

  • audite hoc domus Jacob qui vocamini nomine Israël et de aquis Juda existis qui juratis in nomine Domini et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia (Liber Isaiae 48, 1)

  • de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)

  • audi me Jacob et Israël quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus (Liber Isaiae 48, 12)

  • hæc dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israël ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas (Liber Isaiae 48, 17)

  • et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor (Liber Isaiae 49, 3)

  • et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea (Liber Isaiae 49, 5)

  • et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ (Liber Isaiae 49, 6)

  • hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)

  • quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis præcedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israël (Liber Isaiae 52, 12)

  • quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina