Fundar 114 Resultados para: Invicem
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
itaque consolamini invicem in verbis istis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 18)
propter quod consolamini invicem et ædificate alterutrum sicut et facitis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscujusque omnium vestrum in invicem (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem (Epistula ad Titum 3, 3)
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum (Epistula ad Hebraeos 10, 24)
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua (Epistula Iacobi 5, 16)
animas vestras castificantes in obœdientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius (Epistula I Petri 1, 22)
hospitales invicem sine murmuratione (Epistula I Petri 4, 9)
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)