Mosaico decorativo

Fundar 1758 Resultados para: Ima

  • hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam (Liber Iudith 10, 16)

  • vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi (Liber Iudith 11, 5)

  • et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)

  • et dixit Judith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis (Liber Iudith 12, 18)

  • videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus (Liber Iudith 13, 29)

  • sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns jacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua (Liber Iudith 14, 14)

  • sandalia ejus rapuerunt oculos ejus pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus amputavit pugione cervicem ejus (Liber Iudith 16, 11)

  • quæ placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas ejus ornaret atque excoleret (Liber Esther 2, 9)

  • vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3, 12)

  • rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es præ cunctis Judæis (Liber Esther 4, 13)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina