Fundar 1758 Resultados para: Ima
sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos (Liber II Paralipomenon 31, 6)
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (Liber II Paralipomenon 31, 10)
intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus (Liber II Paralipomenon 31, 12)
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terræ dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam (Liber II Paralipomenon 32, 4)
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 33, 16)
et stans in tribunali suo percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quem legerat (Liber II Paralipomenon 34, 31)
fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi (Liber II Paralipomenon 35, 1)
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 35, 27)
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)
notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes (Liber Esdrae 4, 12)
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi (Liber Esdrae 6, 19)
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)