Fundar 1758 Resultados para: Ima
et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem (Liber Numeri 28, 20)
et decimam decimæ per agnos singulos id est per septem agnos (Liber Numeri 28, 21)
atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos per arietes duas (Liber Numeri 28, 28)
per agnos decimam decimæ qui simul sunt agni septem hircum quoque (Liber Numeri 28, 29)
mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum (Liber Numeri 29, 1)
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem (Liber Numeri 29, 3)
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem (Liber Numeri 29, 4)
decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 29, 7)
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem (Liber Numeri 29, 9)
decimam decimæ per agnos singulos qui sunt simul septem agni (Liber Numeri 29, 10)
quintadecima vero die mensis septimi quæ vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)
et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus (Liber Numeri 29, 14)