Fundar 638 Resultados para: Illius
locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt (Liber II Paralipomenon 33, 10)
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 35, 27)
quis est in vobis de universo populo ejus sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quæ est in Judæa et ædificet domum Domini Dei Israël ipse est Deus qui est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 3)
ad quod respondimus eis quæ essent nomina hominum auctorum illius ædificationis (Liber Esdrae 5, 4)
et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram (Liber Iudith 2, 18)
tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti (Liber Iudith 3, 9)
ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit (Liber Iudith 13, 1)
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)
et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)
cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum (Liber Esther 2, 8)