Fundar 442 Resultados para: Homo
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)
aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)
quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum (Liber Sapientiae 9, 5)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt (Liber Sapientiae 14, 20)
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere (Liber Sapientiae 15, 16)
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est (Liber Sapientiae 16, 14)
simili autem pœna servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus (Liber Sapientiae 18, 11)
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit (Liber Ecclesiasticus 9, 25)
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes (Liber Ecclesiasticus 10, 13)