Fundar 304 Resultados para: Gentes Victus By Joshua XII
ut cognoscant gentes potentiam ejus quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim (Liber Ecclesiasticus 50, 27)
et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes (Liber Isaiae 2, 2)
et judicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prœlium (Liber Isaiae 2, 4)
in die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum (Liber Isaiae 11, 10)
cædentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter (Liber Isaiae 14, 6)
quomodo cecidisti de cælo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes (Liber Isaiae 14, 12)
hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et hæc est manus extenta super universas gentes (Liber Isaiae 14, 26)
spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum (Liber Isaiae 30, 28)
a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes (Liber Isaiae 33, 3)
accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo ejus orbis et omne germen ejus (Liber Isaiae 34, 1)
quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem (Liber Isaiae 34, 2)