Mosaico decorativo

Fundar 377 Resultados para: Genealogia Moses Et Levitarum

  • itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis (Liber Numeri 7, 6)

  • cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)

  • feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 20)

  • hæc est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 8, 24)

  • præcepitque Moses filiis Israël ut facerent phase (Liber Numeri 9, 4)

  • quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis (Liber Numeri 9, 8)

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)

  • cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)

  • audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)

  • et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro (Liber Numeri 11, 21)

  • venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina