Fundar 417 Resultados para: Fratres
nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam æternam possidebit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
et veniunt mater ejus et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
et respondens eis ait quæ est mater mea et fratres mei (Evangelium secundum Marcum 3, 33)
et circumspiciens eos qui in circuitu ejus sedebant ait ecce mater mea et fratres mei (Evangelium secundum Marcum 3, 34)
respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in sæculo futuro vitam æternam (Evangelium secundum Marcum 10, 30)
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine (Evangelium secundum Marcum 12, 20)
venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba (Evangelium secundum Lucam 8, 19)