Fundar 417 Resultados para: Fratres
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Juda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Judam et fratres ejus verbis pacificis in dolo (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
Judas Macchabeus et fratres ejus et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ (Liber I Maccabaeorum 9, 10)
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici ejus et fratres ejus obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis (Liber I Maccabaeorum 9, 39)
et percussit Odaren et fratres ejus et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cœpit cædere et crescere in virtutibus (Liber I Maccabaeorum 9, 66)
et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est (Liber I Maccabaeorum 12, 7)
inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham (Liber I Maccabaeorum 12, 21)
et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prœlia et angustias quales vidimus (Liber I Maccabaeorum 13, 3)