Fundar 71 Resultados para: Foris
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
et veniunt mater ejus et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt (Evangelium secundum Marcum 4, 11)
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio et solvunt eum (Evangelium secundum Marcum 11, 4)
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre (Evangelium secundum Lucam 8, 20)
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit (Evangelium secundum Lucam 11, 40)
cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis (Evangelium secundum Lucam 13, 25)
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariæ et introduxit Petrum (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)