Fundar 1377 Resultados para: Filii
filii Zarajæ filii Ozi filii Bocci (Liber Esdrae 7, 4)
filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio (Liber Esdrae 7, 5)
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)
sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)
et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Josue filii Josedech et fratres ejus Maasia et Eliezer et Jarib et Godolia (Liber Esdrae 10, 18)
verba Neemiæ filii Echliæ et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro (Liber Nehemiae 1, 1)
portam autem Piscium ædificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ filii Accus (Liber Nehemiae 3, 3)
et juxta eos ædificavit Mosollam filius Barachiæ filii Mesezebel et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana (Liber Nehemiae 3, 4)
post eum ædificavit Meremuth filius Uriæ filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib (Liber Nehemiae 3, 21)