Mosaico decorativo

Fundar 1377 Resultados para: Filii

  • et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)

  • posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)

  • sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)

  • omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt (Liber Iudicum 20, 33)

  • filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent cœperunt fugere quod cernentes filii Israël dederunt eis ad fugiendum locum ut ad præparatas insidias devenirent quas juxta urbem posuerant (Liber Iudicum 20, 36)

  • signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent (Liber Iudicum 20, 38)

  • quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris (Liber Iudicum 20, 39)

  • qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt (Liber Iudicum 20, 41)

  • regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)

  • juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem (Liber Iudicum 21, 1)

  • ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël (Liber Iudicum 21, 6)

  • veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina