Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum (Prophetia Ezechielis 36, 37)
et dixit ad me fili hominis ossa hæc universa domus Israël est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus (Prophetia Ezechielis 37, 11)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis (Prophetia Ezechielis 37, 18)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 28)
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israël qui fuerunt deserti jugiter hæc de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi (Prophetia Ezechielis 38, 8)
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hæc dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israël confidenter scies (Prophetia Ezechielis 38, 14)