Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
hæc dicit Dominus Deus Israël ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis dicens (Liber Ieremiae 34, 13)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 35, 1)
et adsumpsi Jezoniam filium Hieremiæ filii Absaniæ et fratres ejus et omnes filios ejus et universam domum Rechabitarum (Liber Ieremiae 35, 3)
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)
qui responderunt non bibemus vinum quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)
obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ (Liber Ieremiae 35, 8)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus (Liber Ieremiae 35, 13)
prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)
firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis populus autem iste non obœdivit mihi (Liber Ieremiae 35, 16)
idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)
domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)
propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus (Liber Ieremiae 35, 19)