Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
et præparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 15)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriæ et terræ alienigenarum (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
et ait Judas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt disperdere nos et sancta nostra (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
ut adplicarent ad castra Judæorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces (Liber I Maccabaeorum 4, 2)
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
et facta est salus magna in Israël in illa die (Liber I Maccabaeorum 4, 25)
quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israël et qualia mandavit rex (Liber I Maccabaeorum 4, 27)
et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israël qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Jonathæ filii Saul et armigeri ejus (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
conclude exercitum istum in manu populi tui Israël et confundantur in exercitu suo et equitibus (Liber I Maccabaeorum 4, 31)