Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas at ille aurigæ suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum (Liber II Paralipomenon 18, 33)
et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole (Liber II Paralipomenon 18, 34)
in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)
post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum (Liber II Paralipomenon 20, 7)
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos (Liber II Paralipomenon 20, 10)
erat autem Hiazihel filius Zacchariæ filii Banajæ filii Hiehihel filii Mathaniæ Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbæ (Liber II Paralipomenon 20, 14)
porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum (Liber II Paralipomenon 20, 19)
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël (Liber II Paralipomenon 20, 29)
reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quæ digessit in libro regum Israël (Liber II Paralipomenon 20, 34)
post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël cujus opera fuerunt impiissima (Liber II Paralipomenon 20, 35)