Fundar 1631 Resultados para: Filii Aaron
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ (Liber Baruch 2, 3)
neque intellexerunt semitas ejus neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est (Liber Baruch 3, 21)
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola (Liber Baruch 4, 19)
animæquiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum (Liber Baruch 4, 21)
filii patienter sustinete iram quæ supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes (Liber Baruch 4, 25)
animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos (Liber Baruch 4, 27)
civitates quibus servierunt filii tui punietur quæ accepit filios tuos (Liber Baruch 4, 32)
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei (Liber Baruch 4, 37)
et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 2, 4)
et dixit Dominus sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (Prophetia Ezechielis 4, 13)