Fundar 665 Resultados para: Fecit
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem (Liber Ecclesiastes 3, 11)
didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur (Liber Ecclesiastes 3, 14)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani (Canticum Canticorum 3, 9)
columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem (Canticum Canticorum 3, 10)
quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum (Liber Sapientiae 1, 13)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus (Liber Sapientiae 6, 8)
in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit (Liber Sapientiae 10, 11)
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas (Liber Sapientiae 10, 21)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur (Liber Sapientiae 14, 10)
